- MENOETES
- I.MENOETESaltor Argiae et custos seu monitor, apud Statium Theb. l. 12. v. 204.——— unumque Menoetem(Olim hic virginei custos monitorque pudoris)Eligit, et quamquam rudis atque ignara locorum,Praecipites gressus. —— affert.Cuiusmodi Monitores, veteribus Graecis Α᾿οιδοὺς, dein Α᾿κολούθους; Latinis quoque Comites ac Custodes dictos, puellis additos, docent vel Sceledrus in Milite glorioso et Ovidius, Tibullus, Propertius, laudati eidem Barthio ubi supra ad d, l. Vide quoque supra in voce Cantor, alibique passim.II.MENOETESunus ex sociis Aeneae. gubernator navis, Centauri, Virgil. Aen. l. 5. v. 166.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.